monumenta.ch > Hieronymus > sectio 1

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Hieronymus, Epistulae, 3, 71, 1
Nec opinanti mihi subito litterae tuae redditae sunt: quae quanto insperatae, tanto gaudiorum plenae, quiescentem animam suscitarunt, ut statim amore complecterer, quem oculis ignorabam, et illud mecum tacitus mussitarem: Quis dabit mihi pennas sicut columbae, et volabo, et quiescam , ut inveniat quem diligit amima mea. Vere nunc in te sermo Dominicus completus est: Multi de Oriente et Occidente venient, et recumbent in sinu Abrahae. Cornelius centurio cohortis Italicae, iam tunc Lucinii mei praefigurabat fidem. Apostolus Paulus scribens ad Romanos: Cum in Hispaniam proficisci coepero, spero quod praeteriens videam vos, et a vobis deducar illuc , tantis fructibus approbavit, quid de illa provincia quaereret. In brevi tempore ab Ierosolymis usque ad Illyricum Evangelii iaciens fundamenta, Romam vinctus ingreditur, ut vinctos superstitionis erroribus liberos faciat. Manet in hospitio conducto per biennium; ut nobis utriusque Instrumenti aeternam reddat domum. Piscator hominum, misso rete Apostolico, te quoque quasi pulcherrimum Auratam inter innumera piscium genera traxit ad littus. Reliquisti amaros fluctus, salsos gurgites, scissuras monitum, et Leviathan regnantem in aquis, cum Iesu deserta expetens, contempsisti, ut possis Propheticum illud canere: In terra deserta, et invio, et in inaquoso, sic in sancto apparui tibi . Et iterum: Ecce elongavi fugiens, et mansi in solitudine. Exspectabam eum qui salvum me fecit a pusillanimitate spiritus et tempestate . Obsecro te et moneo parentis affectu, ut qui Sodomam reliquisti, ad montana festinans, post tergum ne respicias: ne aratri stivam, ne fimbriam Salvatoris, ne cincinnos eius, noctis rore madefactos, quos semel tenere coepisti, aliquando dimittas: ne de tecto virtutum pristina quaesiturus vestimenta descendas; ne de agro revertaris domum, ne campestria cum Lot et amoena hortorum diligas, quae non irrigantur de coelo, ut terra sancta, sed de turbido flumine Iordanis, postquam dulces aquas maris mortui commixtione mutavit.